utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880324

Charter Number: 00880324
Cartulary Title: Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [Little Maplestead]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1180 - 1190
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie fidelibus presentibus et futuris Rohisia de Heliun eternam in Christo salutem Noverit universitas vestra quod ego pro salute anime mee et pro animabus omnium parentum et amicorum meorum dedi et concessi et presenti carta mea confirmavi Deo et sancte Marie et sancto Iohanni Baptiste et beatis pauperibus sancte domus hospitalis Ierusalem et fratribus in eadem domo Deo servientibus xxx acras terre in Sturemere de dominio meo et tres solidos redditus in eadem villa de terra scilicet Edgari in liberam et puram et perpetuam elemosinam sicut aliqua elemosina melius vel liberius dari potest quam elemosinam ipsis fratribus contra omnes homines warantizabo pro posse meo Et si contigerit quod illis predictam warantizare non possem viginti solidos redditus in escambium dabo illis Predicta autem tenementa predicti fratres in perpetuum habebunt libere et quietam ab omni servicio et exaccione seculari Hiis testibus Roberto filio Rogeri Roberto de Roilia Radulpho Britone Simone filio eius
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter