utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880328

Charter Number: 00880328
Cartulary Title: Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [Little Maplestead]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant, Quitclaim
Date: 1235 - 1247
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis hoc presens scriptum visuris vel audituris Isabel de Forolte salutem in domino Noveritis me dedisse concessisse et presenti carta mea confirmasse et in perpetuum quietum clamasse pro me et heredibus meis fratri Terrico de Nussa priori hospitalis Ierusalem in Anglia et fratribus eiusdem domus in liberam puram et perpetuam elemosinam totum ius quod habui vel habere potui in tercia parte tocius pecie terre integre que iacet in campo qui appellatur Ryhenacer inter terram dicti hospitalis et terram que fuit quondam Galfridi Sturemi cuius unum capud abuttat super Edingacre versus occidentem que quidem tercia pars me contingebat racione dotis ita quod in premissis aliquid iuris nec ego nec aliquis nomine meo usque ad consumacionem seculi poterimus vendicare Que omnia ego et heredes mei dictis priori et fratribus de omnibus erga omnes integre cum omnibus suis pertinentiis warantizabimus acquietabimus et defendemus in perpetuum In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui et eidem contuli Hiis testibus domino Radulpho filio Willelmi domino Simone de Oddewell[] Willelmo filio Ricardi Ricardo Hurant Roberto Frances Roberto de Chelmesho Petro de Codeham capellano Waltero de Bellocampo clerico Willelmo de Bumsted[] Ricardo de Bellocampo clerico Waltero butillario Waltero pistore et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter