utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880330

Charter Number: 00880330
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Acknowledgment
Date: 1225 - 1240
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Walterus de Burhall[] de Sturemere salutem Noveritis me teneri pro me et heredibus meis et pro salute anime mee patris mei et matris mee et antecessorum et successorum meorum priori hospitalis sancti Iohannis Baptiste Ierusalem in Anglia et fratribus Deo servientibus et commorantibus apud Mapeltrestede in uno denario annui redditus ad duos terminos anni videlicet ad Pascha unum obolum et ad festum sancti Michaelis unum obolum percipiendo de uno mesuagio in villa de Sturemere quod quondam fuit Alani de Hel et abuttat unum capud super viam nominatam Sponstrate et aliud capud super terram Iohannis de Hel eiusdem feodi in latitudine vero inter mesuagium Willelmi marcatoris et terram Eytrop crok Volo et concedo et obligo me quod si defecero in dicto redditu ad duos terminos quod dicti fratres possint me distringere per totum meum tam infra quam extra ita tamen quod tota tercia pars omnium catallorum meorum et heredum meorum quiete domui de Mapeltrestede sine contradictione alicuius remanebit In huius autem rei testimonium huic presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Roberto de Ruly Rogero de Fleg[] Andrea de Heliun Thoma de Hocsted[] Galfrido de Olmested[] Willelmo filio Rogeri de Sturmere Willelmo filio Hugonis de eadem villa Willelmo de Panimere et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter