utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880333

Charter Number: 00880333
Cartulary Title: Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [Little Maplestead]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1140 - 1180
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Baldewinus de Witsand[] omnibus hominibus et amicis et fidelibus suis Francis et Anglicis et omnibus sancte matris ecclesie fidelibus presentibus et futuris salutem Notum sit vobis quod ego pro salute mea et dominorum meorum et omnium parentum et amicorum meorum concessi in perpetuam elemosinam Deo et beatis pauperibus sancti hospitalis Ierusalem Eudonem filium Safugell[] et dimidiam acram terre cum masura que est super eandem terram quam terram cum quibusdam aliis ego eis prius dederam pro servicio suo amodo enim volo ut iste predictus Eudo predictam dimidiam acram et heredes sui teneant de Deo et de predictis fratribus meis Ierusalem libere et quiete eodem servicio quo tenuit de me videlicet pro uno denario annuatim pro omni servicio Testibus Reinero milite Leb[ar]do Wlurico de Helle
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter