utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880334

Charter Number: 00880334
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1152
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Notum sit omnibus sancte matris ecclesie filiis tam futuris quam presentibus quod ego Baldewinus de Hwitsand pro salute domini mei regis Anglie et regine et mei et omnium parentum et amicorum nostrorum vivorum atque mortuorum dedi Deo et sancto Iohanni Baptiste et beatis pauperibus sancti hospitalis Ierusalem in perpetuam elemosinam tres virgatas terre in Elnesham illas duas videlicet que fuerunt Galfridi Indreham et illam que fuit Ricardi de Londoniis liberas et quietas ab omni seculari servicio quod ad regem vel ad me pertinet preter murthre et Denegelde et alia que ad coronam regis pertinent si egomet dederosi non nec illi dabunt Pro scutagio vero et hostilagio et omnibus aliis causis et negociis et serviciis supervenientibus dabunt michi singulis annis quatuor solidos tantum Et ego iterum concessi predictis fratribus meis cum predicta terra pannage de quinquaginta porcis singulis annis sine precio in meo bosco et communem pasturam et aliam communionem totam cum meis hominibus eiusdem ville Testibus hiis Ricardo sacerdote eiusdem ville et Rogero de Hwitsand meo filio et Waltero de Gwerres et Ricardo de Londoniis et Eustacio meo homine et Idoneo fratre suo et multis aliis de eadem parochia et aliunde Hec donacio facta fuit millesimo centesimo quinquagesimo secundo anno ab incarnacione Domini Valete in Christo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter