utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880348

Charter Number: 00880348
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1250 - 1300
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego Adam de Derneford[] et Aliz uxor mea et heres noster concessimus et dedimus Deo et fratribus sancti hospitalis Ierusalem quartam partem tocius dominii mei in Derneford[] quantum tenui die illa qua melius tenui scilicet [in] campis in bruariis in pascuis in exitibus in turbariis preter molendinum Pro ista vero quarta parte preter turbarium concessimus et dedimus predictis fratribus totam medietatem illius terre sicut unquam melius tenui versus orientem illius vie que extenditur ante domum meam a molendino meo usque ad magnam viam que ducit de Neobrunnia ad Gypeswinc et de illa magna via medietatem tocius bruarii mei apud orientem illius viridis vie medie que ducit ad domum Brictrici de Ingulvestun[] istam predictam partem dominii mei assignavi predictis fratribus versus orientem predictarum viarum quantumcumque ibi fuerit sive plus sive minus absque ullo retento exceptis decem percatis ad unum capud in latum et quatuor ad aliud et septem in longum de tofto ante ianuam meam et excepto altero tofto quod iacet super aquam versus orientem domus mee pro quo concessimus prenominatis fratribus tantum boni turbarii in escambio preter illam partem quartam turbarii quam concessimus eis per totum marascum meum Et super hoc concessimus eisdem fratribus et [] suis turbam suam ponendam et siccandam super meam terram et per mediam absque omni perturbacione et molestia ferendam Pro ista donacione et concessione predicti fratres sancti hospitalis Ierusalem dederunt michi caritative quinque libras argenti et uxori mee anulum aureum et dimidiam marcam argenti et heredi nostro dimidiam marcam Hanc donacionem et concessionem fecimus Deo et predictis pauperibus solutam et quietam et liberam ab omni seculari servicio pro animabus dominorum nostrorum et predecessorum et pro salute nostra et animarum nostrarum Et ut ista donacio rata et inconcussa per succedencia tempora permaneat fide et iuramento sigillique mei apposicione corroboravimus Hiis testibus Rogero capellano de sancta Trinitate Clemente presbitero Pagano clerico vicecomitis Petro clerico
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter