utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880355

Charter Number: 00880355
Cartulary Title: Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [Little Maplestead]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1150 Circa
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Willelmus filius Otonis omnibus sancte Dei ecclesie fidelibus presentibus et futuris salutem in Christo Sciatis me concessisse et quietum reddidisse Deo et beato Iohanni Baptiste et sanctis pauperibus hospitalis Ierusalem Leewinum Ledmeham cum genitura sua et omnibus catallis suis in perpetuam pro salute mea et antecessorum et heredum meorum Et ut ego libencius facerem frater Rogerus Simplex dedit michi xxiii solidos et quatuor denarios et unum tricennarium pro animabus antecessorum et heredum meorum et omnium fidelium defunctorum Quare si quis inposterum predictis fratribus meis Ierusalem aliquam vexacionem vel contumeliam facere super hoc facto presumpserit malediccionibus sanctorum Christi pauperum Ierusalem et meis subiaceat donec ad emendationem veniat Hiis testibus Edmundo decano Reginaldo sacerdote de Gosfeld Ricardo sacerdote de Bomsted Otone et Simone filiis meis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter