utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880356

Charter Number: 00880356
Cartulary Title: Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [Little Maplestead]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1180 - 1200
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Sciant tam presentes quam futuri quod ego Simon de Roinges filius Roberti dedi et firmiter concessi pro salute anime mee et antecessorum et heredum meorum in perpetuam elemosinam libere et quietas absque omni servicio sancto Iohanni et beatis pauperibus sancte domus hospitalis Ierusalem duas acras terre de dominio meo in Roinges sancte Margarete preter buttos quos dedi eis pro masagio hec terra cum buttis iacet iuxta viam publicam que est inter ipsam et terram ecclesie cuius terre unum caput incipit ad dimidiam virgatam terre quam tenuit Bruning et extenditur iuxta predictam viam apud ecclesiam eiusdem ville Hac tamen convencione et conditione feci hoc quod Willelmus filius Mauricii patrui mei et [heredes] sui teneant eandem terram totam in feodo et hereditate pro vi denariis singulis annis reddendis pro omni servicio sancto Iohanni et beatis pauperibus sancte domus hospitalis Ierusalem Pro ista donacione et confirmacione prefatus Willelmus capellanus dedit michi xx solidos sterlingorum in caritate Testibus Ricardo decano de Canevelles Luca sacerdote Simone capellano clericis de Uppet[on] magistro Roberto de Bery
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter