utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880368

Charter Number: 00880368
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1235 Circa
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Notum sit omnibus sancte matris ecclesie filiis quod ego Iohannes de Bernes dedi et concessi et hac carta mea confirmavi Deo et beate Marie et sancto Iohanni Baptiste et beatis pauperibus hospitalis Ierusalem quatuor nummatas redditus in villa de Nastoke in liberam et puram et perpetuam elemosinam pro anima patris mei et matris mee et omnium antecessorum meorum et salute mea et uxoris mee et puerorum meorum et omnium amicorum meorum vivorum et mortuorum ex hiis autem quatuor denariis duo denarii reddentur in die sancti Thome apostoli per manum Stephani bussel vel heredum suorum de quodam prato quod Iohannes Berners tenuit de Waltero filio Terri et duo denarii per manum Edithe quondam uxoris Godwini le stier vel heredum suorum de quadam terre quam predictus Iohannes tenuit de Iohanne filio Wig[] Et quia volo quod hec elemosina firma sit et stabilis in perpetuum presentem cartam sigilli mei munimine roborari dignum duxi Hiis testibus Ailmero capellano Ricardo filio Ade Waltero filio Petri Nicholao de Hoo Thoma filio Ade Reginaldo clerico Willelmo clerico de Samford[] et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter