utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880370

Charter Number: 00880370
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1240 Circa
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Robertus de Trindeheye concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et sancto Iohanni Baptiste et beatis pauperibus sancti hospitalis Ierusalem illam acram terre lucrabilis quam Robertus de Trindheye pater meus eis dedit in parochia de Ragereie dedi eciam eis in augmentum et carta mea confirmavi pro salute anime mee et Agnetis uxoris mee et omnium antecessorum et successorum meorum duas acras terre et unam rodam in eodem campo que iacent propinquiores illi acre cum chemino et fossato adiacente et cum omnibus aliis ad eandem pertinentibus terram habendas et tenendas in liberam et puram et perpetuam elemosinam sicut aliqua elemosina melius et liberius dari potest domui religionis Ego vero Robertus et heredes mei warantizabimus predicte domui hospitalis totam prenominatam terram cum fossato et chemino et cum omnibus aliis pertinentiis contra omnes gentes Et ut hec mea concessio et carta mee confirmacio firma et stabilis in perpetuum permaneat presentem cartam sigillo meo corroboravi Hiis testibus domino Hugone de Polsted[] domino Thoma de la Duna domino Iohanne de Bretton[] domino Hugone de Berneval[le] Roberto de Bures Iohanne de Lamburne Willelmo de Radlee Adam taillatore Willelmo filio Randulphi clerico Henrico de Bures et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter