utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880372

Charter Number: 00880372
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1165 - 1178
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Robertus filius Mengi de Willingehale omnibus vicinis suis et amicis et universis sancte matris ecclesie filiis presentibus et futuris salutem Notum sit vobis quod ego pro amore Dei et salute anime mee et uxoris mee et patrum et matrum et omnium predecessorum et heredum et dominorum nostrorum et omnium fidelium vivorum atque mortuorum dedi et firmiter concessi et hac carta mea confirmavi Deo et beatis pauperibus sancti hospitalis Ierusalem quandam partem terre mee in elemosinam videlicet vii acras iuxta terram Henrici de Willingehale et quandam particulam terre ex altera parte vie in campo qui dicitur Costedel quare volo ut predicti fratres nostri et sui habeant et teneant in bene et pace et honorifice hanc autem prenominatam elemosinam liberam et solutam et quietam ab omni seculari servicio quodcumque pertinet ad regem vel ad dominos meos vel ad me vel ad heredes meos usque in sempiternum Et ut ego libencius hanc prescriptam elemosinam meam sepedictis pauperibus Christi ita libere ut audistis concederem fratres mei eiusdem domus dederunt michi caritative in quadam mea maxima necessitate tres marcas argenti et sex solidos per manus Rogeri Simplicis Et ego et Albrea uxor mea et Hugo filius meus et heres noster affidavimus in manu Gilberti sacerdotis de Fyfhyde hanc elemosinam hoc modo warantizare Hiis testibus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter