utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880378

Charter Number: 00880378
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1225 Circa
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Radulfus Brito dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Simoni de Oddewell[] et heredibus suis pro homagio et servicio suo redditum sex denariorum quod Lece que fuit uxor Morisce Scrippe debuit michi per annum de duabus acris prati una roda minus que iacent iuxta molendinum de Stonmelne in Chelvestune cum omnibus ad predictum redditum pertinentibus sine ullo retento tenendum et habendum de me et heredibus meis sibi et heredibus suis in perpetuum reddendo michi et heredibus meis pro omni seculari servicio ad servicium domini regis quando scutagium emiserit scilicet ad scutagium viginti solidorum unum denarium et ad plus plus et ad minus minus Et ego et heredes mei omnia predicta prescripto Simoni et heredibus suis contra omnes homines warantizabimus Et pro hac concessione et huius carta mee confirmacione dedit michi prefatus Simon in gersumam dimidiam marcam argenti Hiis testibus Gilberto de Bailoll[] Roberto de Blaveni Iohanne filio Lamberti Roberto de Roilli Geroldo de Sturem[ere] Ricardo canonico Waltero Briton[] Ordmaro parcano Waltero de Posleia et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter