utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880385

Charter Number: 00880385
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1254
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Chelm[er]eford a die sancti Martini in tres septimanas anno regni regis Henrici filii regis Iohannis tricesimo nono coram Willelmo abbate sancti Iohannis Colcestr[ie] Gilberto de Preston Rogero de Wycestr et Willelmo le Breton iusticiariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Willelmum le Enveyse querentem et Willelmum filium Gervasii deforciantem de octo solidis et duobus denariis qui ei aretro fuerunt de annuo redditu quatuordecim denariorum et unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Willelmus filius Gervasii recepit et concessit pro se et heredibus suis quod ipsi de cetero reddent singulis annis predicto Willelmo le Enveyse et heredibus suis quatuordecim denarios ad duos terminos scilicet medietatem ad Pascha et alteram medietatem ad festum sancti Michaelis in perpetuum et pro hac recti concessione fine et concordia idem Willelmus le Enveyse remisit et quietum clamavit de se [et] heredibus suis predicto Willelmo filio Gervasii et heredibus suis omnia arreragia et dampna que dicebat se habuisse occasione detencionis predicti redditus usque ad diem quo hec concordia facta fuit
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter