utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880389

Charter Number: 00880389
Cartulary Title: Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [Little Maplestead]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation, Grant
Date: 1150 - 1200
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Geroldus marescallus de Wicham universis sancte matris ecclesie filiis presentibus et futuris salutem Sciatis me concessisse et dedisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beatis pauperibus sancti hospitalis Ierusalem tres acras terre in Alwicroft in campis de Wicham libere et quietas ab omni servicio in puram et perpetuam elemosinam Hoc autem feci peticione et concessione uxoris mee et heredis mei pro salute animarum nostrarum et pro salute antecessorum nostrorum Preterea concessi et hac presenti carta confirmavi predictis beatis pauperibus illam donacionem terre quam Iordanus filius meus eis dedit in villa de Horsae Hiis testibus Nigello filio meo Aubrea uxore mea Silvestro filio meo Iordano filio meo Ricardo presbitero
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter