utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880398

Charter Number: 00880398
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1230 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus hoc scriptum visuris vel audituris Willelmus Ruffus salutem in Domino Noverit universitas vestra me dedisse concessisse et hac carta mea confirmasse Simoni de Odewell[] totum servicium et homagium quod habui in tenemento quod Gile vidua et heredes sui michi debuerunt de terra quam dicta Gile de me tenuit in parochia de Hengham habendum et tenendum de me et heredibus meis sibi et cuicumque dare legare vel assignare voluerit et heredibus eorum libere quiete bene in pace et hereditate reddendo inde michi et heredibus meis unum obolum ad scutagium quatuor marcarum quando evenerit pro omnibus serviciis consuetudinibus et demandis Pro hac autem donacione concessione et carte mee confirmacione devenit predictus Simon affidatus meus et michi dedit duos solidos in gersumam Quare ego volo et heredes mei warantizabimus dicto Simoni et eius assignatis et eorum heredibus totum servicium et homagium dicte Gile et heredum suorum per pretactum servicium contra omnes viventes Hiis testibus Willelmo de Ponte Ordmaro parcario Willelmo de Thopefeld[] Rogero filio Galfridi Hugone Walens[] Warino pictore Gilberto de Cruce et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter