utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880407

Charter Number: 00880407
Cartulary Title: Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [Little Maplestead]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1343
Date Type: Internal, Event, Feast, Regnal, Lunar

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Thomas atte Park de Gestyngthorpe concessi dedi et hac presenti carta mea confirmavi Thome filio meo unam peciam terre mee arabilis iacentem in villa de Hengham Castri in campo vocato Neweland inter terram custumariam domini comitis Oxon[ie] ex parte una et terram Willelmi de Wutton ex altera unde unum capud abuttat super terram custumariam domini comitis Oxon[ie] et aliud capud super viam ducentem de Mapeltrestede versus Gestyngthorpe habend et tenend predictam terre peciam cum omnibus pertinentiis suis predicto Thome filio meo heredibus et assignatis suis libere quiete bene et in pace in perpetuum in feodo de capitalibus dominis feodi illius per servicia inde debita et de iure consueta Et ego predictus Thomas atte Parke et heredes mei predictam peciam terre cum omnibus pertinentiis suis predictis predicto Thome filio meo heredibus et assignatis suis contra omnes gentes warantizabimus in perpetuum In cuius rei testimonium huic presenti carte sigillum meum apposui Hiis testibus Iohanne Kyng Iohanne Rogg Ricardo Pavyot [willelmo de] Wutton Iohanne atte Wode et aliis Datum apud Hengham Castrum die lune in festo sancti Michaelis archangeli anno regni regis Edwardi tercii post conquestum septimo decimo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter