utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880415

Charter Number: 00880415
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1155 - 1160
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Robertus de Heliun et Gunnor uxor eius omnibus amicis et hominibus suis Francis et Anglicis presentibus et futuris salutem Sciatis nos dedisse et concessisse Rogero de Heliun xx acras terre in Bumsted et Bradeheg in feudo et hereditate ei et heredibus suis tenendas de nobis et heredibus nostris reddendo annuatim duos solidos pro omnibus serviciis nisi quod x acras contra regem defendem Et iterum sciatis nos dedisse et concessisse ei terram Galfridi et servicium eius in feudo et hereditate ei et heredibus suis ad tenendum de nobis et heredibus nostris annuatim reddendo viii solidos pro omnibus serviciis et sicut unquam Galfridus melius illam tenuit et per eadem servicia que Galfridus facere solebat et hoc ei dedisse et concessisse propter homagium et suum servicium Et propter istam donacionem et concessionem dedit michi unum runcinum de viii solidis in gersumam et uxori mee quatuor solidos Hiis testibus Gunnora uxore mea Adam de Halee Willelmo filio Cungarii
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter