utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880423

Charter Number: 00880423
Cartulary Title: Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [Little Maplestead]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1190 - 1195
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego frater Alanus prior fratrum hospitalis Ierusalem in Anglia consilio et assensu capituli nostri concessi et presenti carta confirmavi Waltero de Baillol octo acras terre quas Galfridus Augeri tenuit et quas habemus ex dono Roberti de Heliun et vii acras iuxta Stanstrate ex donacione eiusdem Roberti et quinque acras quas Ioce tenuit ex donacione predicti Roberti et v acras quas Walterus de la Hille tenuit ex donacione sepedicti Roberti et unam acram et dimidium in Bumsted ex donacione Gilberti de Baillol habendas et tenendas de domo nostra sibi et heredibus suis libere et quietas ab omni seculari servicio et exaccione inde ad nos pertinentibus reddendo inde annuatim domui nostre septem solidos et decem denarios ad duos terminos medietatem ad festum sancti Michaelis et medietatem ad Pascha ita tamen quod in obitu suo et heredum suorum similiter tercia pars catallorum que super easdem terras fuerint domui nostre remaneat Hiis testibus fratre Matheo fratre Samuele fratre Willelmo fratre Humfrido capellanis fratre Gilberto de Ver fratre Roberto filio Ricardi fratre Hugone de Buiford fratre Gilberto fratre Waltero de Stanford et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter