utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880425

Charter Number: 00880425
Cartulary Title: Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [Little Maplestead]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1235 - 1242
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Hec est convencio facta inter fratrem Robertum de Leycestr[ia] tunc temporis magistrum domus hospitalis de Ierusalem de Mapeltrested[] in Essex[] consilio et assensu fratrum tunc temporis ibidem commorantium et Edelinam relictam Gilberti de Heliun videlicet quod dictus frater Robertus consilio fratrum suorum dimisit et tradidit dicte Edeline coad vixerit totum illud mesuagium cum domibus edificatis desuper et cum terra arabili quam de Adam de Elwell[] capellano idem frater Robertus emit in villa de Bumsted[] de Heliun excepto tamen domui de Mapeltrested[] illo prato quod vocatur le Innovie habendum et tenendum eidem Edeline coad vixerit bene et in pace reddendo inde annuatim domui hospitalis de Mapeltrested[] sex denarios et heredi Gilberti de Heliun sex denarios scilicet ad Pascha tres denarios et ad festum sancti Michaelis tres denarios Dicta vero Edelina nullam destruccionem faciet in domibus predictis nec arboribus in vita sua finita vero vita dicte Edeline prefatum mesuagium cum domibus et terra prefate domui hospitalis de Mapeltrested[] sine alicuius contradiccione remanebit Hiis testibus domino Andrea de Heliun Rogero filio Bernardi Michaele filio Ioce Roberto de Heliun Willelmo pistore Radulpho de Yxewrth[] Lancelino de Piro Roberto de Piro Radulpho sapiente et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter