utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880428

Charter Number: 00880428
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1230 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus de Heliun concessi Deo et sancte Marie et sancto Iohanni Baptiste et fratribus hospitalis Ierusalem totam terram illam quam Willelmus filius Radulphi comparavit de Willelmo Brun[] de feodo meo in villa de Bumsted[] scilicet quinque acras terre lucrabilis in campo qui vocatur Stokewell[] et dimidiam acram prati cum omnibus pertinentiis suis in liberam et puram et perpetuam elemosinam sicut aliqua elemosina liberius et quiecius concedi potest domui religionis Hanc autem concessionem et huius carte mee confirmacionem feci ego Willelmus de Heliun pro salute anime mee et antecessorum meorum et successorum Et ego et heredes mei hanc concessionem warantizabimus predictis fratribus contra omnes gentes Hiis testibus domino Philippo de Bellocampo Roberto filio Radulphi Gilberto de Heliun Ricardo Utlage Rogero filio Bernardi Rogero de Baillul[] Galfrido de novo homine Alano filio eius et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter