utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880437

Charter Number: 00880437
Cartulary Title: Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [Little Maplestead]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1235 - 1245
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Andreas de Heliun salutem in Domino Noverit universitas vestra me dedisse concessisse et presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et sancto Iohanni Baptiste et beatis pauperibus sancte domus hospitalis Ierusalem et eiusdem domus fratribus pro salute anime mee et antecessorum meorum in liberam puram et perpetuam elemosinam sex denarios redditus in villa de Bumsted[] percipiendos de terra quam Willelmus pistor de me tenet in predicta villa iuxta regalem cheminum in escambium quatuor denariorum redditus et arreragiorum quos eis debui de una acra terre iuxta Harem[er]e percipiendos ad duos anni terminos videlicet ad Pascha tres denarios et ad festum sancti Michaelis tres denarios salvo tamen michi et heredibus meis residuum servicii dicti Willelmi ut in homagiis releviis et aliis rebus et licet magistro de Mapeltrested[] et fratribus distringere predictam terram pro dictis sex denariis annui redditus si forte fuerint detenti Et ego Andreas de Heliun et heredes mei warantizabimus predictum redditum prefate domui et fratribus eiusdem domus et defendemus et acquietabimus contra omnes homines et feminas et Iudeos Hiis testibus Henrico de Capell[es] Rogero filio Bernardi Willelmo filio Michaelis de Haffeld[] Roberto de Heliun Lancelino filio Radulphi Lancelino de Pyro Roberto de Piro Nicholao Walens[is] Matheo filio Willelmi Willelmo filio Michaelis filii Ioce Willelmo filio Rogeri et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter