utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880439

Charter Number: 00880439
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1255 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presentes litere pervenerint Isabella filia Andree de Heliun salutem in Domino Noverit universitas vestra me concessisse et hac presenti carta confirmasse Deo et beate Marie et sancto Iohanni Baptiste et fratribus hospitalis Ierusalem in Anglia Deo servientibus pro salute anime mee et animabus antecessorum et successorum meorum in liberam et puram et perpetuam elemosinam sex acras terre quas Andreas de Heliun pater meus michi dedit in villa de Bumsted[] Heliun de quibus due acre et una roda descendunt de dote Alicie que fuit uxor Michaelis filii Iocelini in eadem villa que iacent inter terram Baldewini ad Hill[] et terram quam predicta Isabella dedit predictis fratribus in crofto quod quondam fuit Michaelis filii Iocelini et in eodem crofto unam acram et tres rodas terre inter terram que descendit de dote predicte Alicie ex una parte et terram magistri Mauricii ex altera parte et duas [acras] in campo qui [vocatur] Kyngesbury que iacent inter terram Andree de Heliun patris mei et terram Lancelini filii Radulphi de quibus unum capud abuttat super Mylneweye et aliud capud super terram predicti Launcelini habendas et tenendas predictis fratribus et eorum successoribus in liberam puram et perpetuam elemosinam adeo libere et quiete sicut aliqua elemosina alicui domui religionis dari potest in regno Anglie Et ego Isabella predicta et heredes mei predictas sex acras terre cum omnibus pertinentiis suis predictis fratribus et eorum successoribus warantizabimus acquietabimus et defendemus de omnibus secularibus serviciis consuetudinibus exactionibus sectis curie et de omnibus secularibus demandis contra omnes gentes in perpetuum In cuius rei testimonium huic presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus domino Andrea de Heliun Petro filio Rogeri Lancelino filio Radulphi Launcelino de Pyro Petro de Reyndon[] Roberto de Heliun Rogero de Bayloll[] Galfrido Temprenoyse et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter