Charter Document - 00880442
Charter Number: 00880442
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1225 - 1233
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1225 - 1233
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Michael filius Gocii de Bumsted[] concessi et dedi et hac presenti carta mea confirmavi Willelmo filio Radulphi pro homagio et servicio suo totum campum meum qui vocatur Stubbyngehey in villa de Bumsted[] cum fossatis et haiis et omnibus aliis pertinentiis in quo campo continentur viginti quatuor acre vel eo circa per estimacionem habendum et tenendum sibi et heredibus suis vel eius assignatis de me et heredibus meis libere et quiete iure hereditarie integre et in pace reddendo inde annuatim michi et heredibus meis duos solidos scilicet ad festum sancti Michaelis duodecim denarios et ad Pascha duodecim denarios pro omni servicio et consuetudine et exaccione et demanda salvo tamen servicio domini regis scilicet cum scutagium advenerit duos denarios pro omni demanda Pro hac autem concessione et donacione et carte mee confirmacione dedit michi prenominatus Willelmus decem marcas argenti in gersumam Et ego et heredes mei Willelmo prenominato et heredibus suis vel eius assignatis warantizabimus totam predictam terram cum omnibus pertinentiis contra omnes homines et feminas per predictum servicium Hiis testibus Philippo de Bellocampo Andrea de Heliun Roberto filio Radulphi Willelmo de Fanbrig[] Willelmo Britone Simone de Cantelu Thoma de Bamflet Rogero filio Bernardi Galfrido filio Radulphi Alano de Creppyng[] Ricardo de Hellyngetune Alano de Horkest et Willelmo de la Lire et multis aliis