utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880444

Charter Number: 00880444
Cartulary Title: Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [Little Maplestead]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1225 - 1233
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Michael filius Ioce dedi concessi et hac mea presenti carta confirmavi Willelmo filio Radulphi campum qui vocatur Sibbesleye totaliter in sepibus et fossatis pro homagio et servicio suo sibi et heredibus suis vel cui dare vel assignare voluerit tenendum et habendum de me et heredibus meis libere et quiete et hereditabiliter reddendo inde annuatim michi et heredibus meis iii d videlicet iii obolos ad Pascha et iii obolos ad festum sancti Michaelis pro omnibus serviciis consuetudinibus et exaccionibus salvo servicio domini regis scilicet ad scutagium sive maius sive minus unum denarium Pro hac vero donacione et carte mee confirmacione dedit michi predictus Willelmus filius Radulphi viginti solidos in gersumam Et ego prefatus Michael et heredes mei warantizabimus totum campum prenominatum cum pertinentiis prefato Willelmo filio Radulphi et heredibus suis vel cui dare vel assignare voluerit contra omnes homines et feminas Hiis testibus Andrea de Heliun Hamone de Watteville Philippo de Bellocampo Roberto filio Radulphi Alano de Creppynge Iohanne de Olmested Willelmo de Heliun Gilberto de Heliun Rogero filio Bernardi Ricardo le Utlage et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter