utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880445

Charter Number: 00880445
Cartulary Title: Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [Little Maplestead]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1225 - 1233
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Michael filius Ioce concessi et dedi et presenti carta mea confirmavi Willelmo filio Radulphi pro homagio et servicio suo totam terram et tenementum et servicium que Osbertus molendinarius tenuit de me in villa de Bumsted[] cum omnibus suis pertinentiis habenda et tenenda in feodo et hereditate predicto Willelmo et suis heredibus vel cuicumque dare vel assignare voluerit reddendo inde annuatim michi et meis heredibus unum obolum scilicet ad Pascha pro omnibus serviciis consuetudinibus et exaccionibus et querelis que possunt exigi vel evenire super terram Et ego Michael et heredes mei warantizabimus predictum tenementum et servicium cum omnibus pertinentiis suis prefato Willelmo et suis heredibus vel cuicumque dare vel assignare voluerit contra omnes homines et feminas Pro hac autem donacione concessione et carte mee confirmacione predictus Willelmus dedit michi dimidiam marcam argenti in gersumam Hiis testibus Philippo de Bellocampo Andrea de Heliun Roberto filio Radulphi Gilberto de Heliun Willelmo de Heliun Galfrido Tempernoyse Rogero filio Bernardi Waltero de Hersam et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter