utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880455

Charter Number: 00880455
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation, Grant
Date: 1175 - 1200
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Walterus de Bailoll et Alina uxor mea concessimus et hac carta nostra confirmavimus Alexandro de Gloresbrig et heredibus suis illam virgatam terre quam Oliverus filius Ernisii dedit Matildi sorori sue et hospitali de Ierusalem tenendam de nobis et heredibus nostris iure hereditarie libere et quiete per vii s annuatim inde reddendos ad quatuor terminos scilicet ad Pascha viginti et unum denarios et ad festum sancti Iohannis Baptiste totidem ad festum sancti Michaelis viginti et unum denarios et ad Natale Domini viginti et unum denarios pro omnibus serviciis exaccionibus et consuetudinibus Nos vero et heredes nostri warantizabimus et defendemus predictam terram Alexandro predicto et heredibus eius contra omnes homines Pro hac autem concessione et carte nostre confirmacione fecit michi predictus Alexander homagium et dimidiam marcam argenti et unum frenum dedit nobis in gersumam Hiis testibus Rogero Batalie Gilberto et Ricardo de Bailloll Roberto de Langedune Philippo filio Ernisii Willelmo de Cardevill et Willelmo Ham
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter