utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880457

Charter Number: 00880457
Cartulary Title: Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [Little Maplestead]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1205 - 1220
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Walterus de Bailoll[] resignavi cartam meam fratribus sancte domus hospitalis Ierusalem et totum tenementum meum quod de eisdem fratribus tenui in villa de Bumsted[] cum omnibus pertinentiis et quietum clamavi quicquid iuris in eo habui de me et heredibus meis in perpetuum Et ut hec resignacio et quieta clamacio de me et heredibus meis rata et inconcussa permaneat presenti scripto et sigilli mei testimonio eam corroboravi Hiis testibus fratre Willelmo de Kerebroc fratre Hugone de Fancotes fratre Iordano capellanis fratre Roberto de Waye fratre Roberto de Yue fratre Galfrido Escrop[] fratre Radulpho de Fontaneto fratre Roberto de Sowy fratre Radulpho de Grintham et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter