utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880460

Charter Number: 00880460
Cartulary Title: Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [Little Maplestead]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1210 - 1230
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant tam presentes quam futuri quod ego Gaufridus filius Radulphi dedi et concessi et hac mea carta confirmavi Gilberto filio Radulphi pro homagio et servicio suo totam illam terram que vocatur Estwode sicut sepibus et fossatis circumdatur tenendam de me et heredibus meis illi et heredibus suis libere quiete honorifice et hereditarie reddendo inde annuatim michi et heredibus meis ille et heredes sui duos solidos pro omnibus serviciis et exaccionibus preter quod defendet eam per defensionem quatuor acrarum versus dominum comitem Et pro hac donacione et concessione et carte huius confirmacione dedit michi predictus Gilbertus quatuor marcas argenti et dimidiam et uxori mee Mabilie duodecim denarios Et ego Gaufridus et heredes mei debemus warantizare predicto Gilberto et heredibus suis totam predictam terram cum omnibus pertinentiis suis scilicet in viis in semitis in sepibus et fossatis salva via convenienti iuxta terram Iohannis de Pless[] ad gravam suam et in omnibus libertatibus predicte terre pertinentibus contra omnes homines et feminas per prenominatum servicium Hiis testibus Waltero Cusin Iohanne de Hyda Ricardo Walens[is] Iohanne marscallo Saero clerico Philippo filio Ran[dulphi] Willelmo filio Apsolon Willelmo de Hyda Gilberto buss[] Herberto buss[] Adam clerico et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter