utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880461

Charter Number: 00880461
Cartulary Title: Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [Little Maplestead]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1225 - 1233
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus clericus rector ecclesie de Campes dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Willelmo filio Radulphi pro homagio et servicio suo unam acram terre in villa de Bumsted quam tenui de Andrea de Heliun in campo qui vocatur Stokewell iuxta terram Ricardi filii Osberti tenendam et habendam de me et heredibus meis illi et heredibus suis vel cuicumque illam dare vel assignare voluerit libere et quiete bene et in pace reddendo inde per annum iii d scilicet ad Pascha iii ob et ad festum sancti Michaelis iii ob pro omnibus serviciis et exaccionibus michi vel meis pertinentibus salvo servicio domini regis scilicet ad scutagium quando venerit ad plus et ad minus unum obolum Pro hac itaque donacione et huius carte mee confirmacione dedit michi predictus Willelmus ix s in gersumam Et ego Willelmus et heredes mei waurantizare debemus predictam acram terre cum pertinentiis suis prefato Willelmo et heredibus suis vel cuicumque illam dare vel assignare voluerit sine religione contra omnes homines et omnes feminas Hiis testibus Philippo de Bellocampo Roberto filio Radulphi Willelmo de Heliun Rogero filio Bernardi Gilberto de Heliun Ricardo Lutlag Ricardo filio Osberti Roberto de Pyro et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter