utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880462

Charter Number: 00880462
Cartulary Title: Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [Little Maplestead]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1210 - 1215
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Hunricus filius Galfridi Brichwold de Hamsted beneplacito et consensu fratris Hugonis de Fancote custodis domus hospitalis Ierusalem in Essex dedi et quietum clamavi Willelmo filio Radulphi et heredibus suis totum ius et clamium quod habui in tribus acris terre arabilis cum mesuagio in villa de Bumsted sicut iacent in longitudine et latitudine inter duas terras Willelmi de Hoo cum pertinentiis et abuttant super magnum cheminum ex opposito domus Galfridi Tempernoyse preterea quietum clamavi prenominato Willelmo totum redditum cum homagio quem tenui de domo hospitalis Ierusalem in Essex in villa scilicet de Bumsted habendas et tenendas has predictas acras terre arabilis cum redditibus et homagiis et omnibus consuetudinibus ad eas pertinentibus de domo hospitalis Ierusalem illi et cui assignare voluerit in feodo hereditarie libere et quiete reddendo inde annuatim predicte domui pro omnibus serviciis consuetudinibus et demandis viginti et quinque denarios ad duos terminos scilicet ad Pascha xii d[] et ad festum sancti Michaelis xiii d[] Pro hac autem donacione et reddituum cum homagio quieta clamancia dedit michi predictus Willelmus duas marcas argenti de recognicione Et ego prefatus Hunrichus predictam terram et predictum redditum cum homagio et omnibus pertinentiis suis pro me et pro omnibus illis qui aliquid iuris in illis per me poterunt clamare in perpetuum abiuravi Hiis testibus domino Willelmo de Heliun Gilberto de Bailloll Helya de Bailloll Philippo de Bello campo Roberto filio Radulphi Galfrido novo homine Willelmo de Hoo Gilberto de Heliun Rogero le Utlaghe Michaele filio Ioce Rogero filio Bernardi Willelmo filio Derkini et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter