utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880464

Charter Number: 00880464
Cartulary Title: Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [Little Maplestead]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1225 - 1233
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus filius Radulphi concessi et dedi et hac mea presenti carta confirmavi Ricardo filio Walteri servienti meo decem acras terre in villa de Bumsted scilicet illas decem quas Walterus de Bailloll tenuit de domo hospitalis cum omnibus pertinentiis suis pro homagio et servicio suo illi [et] heredibus suis tenendas et habendas de me omnibus diebus vite mee et post decessum de domo hospitalis de Ierusalem libere et quiete et hereditarie reddendo inde annuatim michi et post me domo hospitalis xxvi d ad duos terminos scilicet ad festum sancti Michaelis xiii d et ad Pascha xiii d pro omnibus serviciis consuetudinibus et exaccionibus Et ego Willelmus filius Radulphi et domus hospitalis warantizabimus predictum tenementum prefato Ricardo et heredibus suis contra omnes homines et feminas Hiis testibus Philippo de Bellocampo Andrea de Heliun Willelmo de Heliun Gilberto de Heliun Michaele filio Ioce Rogero filio Bernardi Ricardo Utlage Willelmo pistore et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter