utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880469

Charter Number: 00880469
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant, Quitclaim
Date: 1250 - 1270
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus hoc scriptum visuris vel audituris Iohannes filius et heres Willelmi de Watevile salutem Noveritis me concessisse et imperpetuum de me et heredibus meis quietum clamasse priori et fratribus hospitalis sancti Iohannis Ierusalem in Anglia totum ius et clameum quod habui in quatuor solidis annui redditus de quindecim acris terre cum pertinentiis in villa de Bumstede Helyun[] ita quod nec ego nec heredes mei aliquid iuris vel clamei in predictis quatuor solidis annui redditus de cetero vendicare poterimus salvis tamen michi et heredibus meis duodecim denariis annui redditus pro predicta terra recipiendis de predictis priore et fratribus et quos michi reddere consueverunt Concessi eciam pro me et heredibus meis predictis priori et fratribus quod ipsi et eorum successores quieti sunt imperpetuum de omnibus sectis curie mee et heredum meorum de omnibus terris et tenementis que de me et antecessoribus meis habent vel de feodo meo tenent in predicta villa de Bumstede Helyun[] Et ut hec mea concessio et quieta clamancia robur habeat firma et stabilis imperpetuum permaneat huic scripto sigillum meum apposui Hiis testibus domino Willelmo de Watevile Mauricio de Olmestede Galfrido de Olmestede Petro filio Rogeri Waltero de Bayloll[] Hugone de Sandford[] Waltero filio Paulini Waltero de Heure Waltero de Mora Galfrido clerico et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter