utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880473

Charter Number: 00880473
Cartulary Title: Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [Little Maplestead]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant, Quitclaim
Date: 1284 - 1285
Date Type: Internal, Regnal
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Willelmus filius Willelmi de Sturemere salutem in Domino sempiternam Noveritis me concessisse dimisisse et omnino de me et heredibus meis vel meis assignatis [quietum clamasse] Deo et beate Marie et sancto Iohanni Baptiste et fratribus hospitalis Ierusalem de Mapeltrestede pro salute anime mee antecessorum et successorum meorum in liberam puram et perpetuam elemosinam totum ius et clameum quod habui vel aliquo modo habere potui in viginti tribus acris terre et tribus rodis prati cum pertinentiis in Bumstede Helyun quas Willelmus predictus pater meus tenere solebat ita tamen quod nec ego nec heredes mei nec aliquis nomine meo in dictis viginti tribus acris terre et tribus rodis prati cum pertinentiis aliquid iuris vel clamei de cetero petere vel vendicare poterimus In cuius rei testimonium huic presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Iohanne de Beucham milite Willelmo de Laveham Andrea de Helyng Willelmo de Olmestede Iohanne de Glouestede Thoma Launcelyn Iohanne Launcelyn Willelmo de Panymere et aliis Datum in itinere iustic[iariorum] apud Chelmesford anno regni regis Edwardi tercio decimo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter