utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880476

Charter Number: 00880476
Cartulary Title: Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [Little Maplestead]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1240 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Iohannes de Olmested[] dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Willelmo filio Huberti de Swapham pro homagio et servicio suo et pro triginta sex solidis quos michi dedit in gersumam et uxori mee duodecim denariis tres acras terre arabilis in Olmested[] que iacent in longitudine iuxta sepem Symonis Hurell[] et unum capud abuttat super cheminum et aliud super pratum et totum illud pratum quod iacet inter easdem acras et terram Rogeri Eadrich cum omnibus pertinentiis in sepibus et in fossatis in viis et in exitibus habenda et tenenda de me et heredibus meis illi et heredibus suis vel cuicumque eas dare vel assignare vel vendere voluerit preter quam domui religionis libere quiete bene et in pace integre et hereditarie reddendo inde annuatim michi et heredibus meis novem denarios ad duos terminos anni scilicet ad Pascha quatuor denarios et obolum et ad festum sancti Michaelis quatuor denarios et obolum pro omnibus serviciis consuetudinibus exaccionibus et demandis salvo servicio domini regis scilicet ad scutagium cum advenerit ad plus et ad minus tres obulos Et ego Iohannes et heredes mei warantizabimus predictas tres acras et pratum cum pertinentiis sicut predictum est prenominato Willelmo et heredibus suis vel eius assignatis per predictum servicium contra omnes homines et feminas Et ut hec mea donacio et carta mee confirmacio firma et stabilis permaneat sigilli mei apposicione presens scriptum roboravi Hiis testibus Willelmo de Helyun Rogero filio Bernardi Symone Hurell[] Symone filio Mauricii Willelmo pistore Galfrido le Fronceis Rogero filio Alani Roberto filio Petri et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter