utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880489

Charter Number: 00880489
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1265
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium in crastino sancti Martini anno regni regis Henrici filii regis Iohannis quinquagesimo coram Gilberto de Preston et Willelmo Bonquor iusticiariis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter fratrem Rogerum de Veer priorem hospitalis sancti Iohannis Ierusalem in Anglia querentem per Iohannem de Asshstede positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et Alexandrum filium Ricardi de London et Amiciam uxorem eius impedientes de triginta et septem acris terre et dimidia et una acra et tribus rodis prati et tribus acris bosci cum pertinentiis in Bumstede Helyun unde placitum warantie carte [factum] fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predicti Alexander et Amicia recognoverunt predictum tenementum cum pertinentiis esse ius ipsius prioris ac [fratrum] predicti hospitalis ut illud quod idem prior et predicti fratres habent de dono predictorum Alexandri et Amicie habend et tenend predictis priori et successoribus suis et predictis fratribus de predictis Alexandro et Amicia et heredibus [ipsius] Amicie imperpetuum tenend et faciendo [in]de capitalibus dominis feodi illius pro predictis Alexandro et Amicia et heredibus ipsius Amicie omnia servicia que ad omnia illa supradicta pertinent Et predicti Alexander et Amicia et heredes ipsius Amicie warantizabunt eidem priori et successoribus suis et predictis fratribus predictum tenementum cum pertinentiis per predicta servicia contra omnes homines imperpetuum Et idem prior recepit predictos Alexandrum et Amiciam et heredes ipsius Amicie in singulis beneficiis et oracionibus que de cetero fient in dicto hospitali imperpetuum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter