utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880495

Charter Number: 00880495
Cartulary Title: Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [Little Maplestead]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1254 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Willelmus Luydy de Bumstede Helyun salutem Noveritis me concessisse remisisse et omnino quietum clamasse pro me et heredibus meis magistro domus hospitalis Ierusalem apud Mapeltrestede et successoribus suis totum ius et clameum quod habui vel aliquo modo habere potui in totam terram cum redditibus et omnibus aliis suis pertinentiis quam tenui in villa de Bumstede Helyun ita quod ego Willelmus nec heredes mei nec aliquis per nos in dicta terra cum suis pertinentiis aliquod ius vel clameum de cetero exigere poterimus vel clamare Et ut hec mea concessio remissio et quieta clamancia rata et stabilis imperpetuum permaneat presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Mauricio de Olmestede Waltero de Bayloll[] Roberto de Helyun Petro filio Rogeri Mauricio clerico Galfrido de Hamstede clerico et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter