Charter Document - 00880499
Charter Number: 00880499
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1260 Circa
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1260 Circa
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
Omnibus hoc scriptum visuris vel audituris Matildis que fuit uxor Godwyni Cumpaynon[] salutem in Domino Noveritis me in libera viduitate mea et in ligia potestate mea concessisse dimisisse et imperpetuum de me quietum clamasse beatis pauperibus sancte domus hospitalis Ierusalem et fratribus eiusdem domus apud Mapeltrestede commorantibus totum ius et clameum quod habui nomine dotis in una acra terre cum omnibus pertinentiis suis in villa de Bumstede Helyun quam scilicet acram predicti fratres habent ex dono Roberti filii mei et heredis Godwyni quondam viri mei in eadem villa Et ut hec mea concessio dimissio et perpetua quieta clamancia robur habeat stabilis et firma permaneat huic scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Mauricio de Olmestede Waltero de Baylull[] Petro filio Rogeri magistro Mauricio fratre suo Launcelino ad Pyrum Roberto de Helyun Alano draper Galfrido Tempernoyse et aliis