utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880501

Charter Number: 00880501
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant, Quitclaim
Date: 1253 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Ricardus de Wyntonia et Matildis uxor eius Galfridus le sage et Helewisa uxor eius Iuliana et Amicia sorores eius salutem in Domino Noverit universitas vestra nos pro salute animarum nostrarum et antecessorum nostrorum dimisisse et quietum clamasse pro nobis et heredibus nostris totum ius et clameum quod habuimus vel habere poterimus in una acra terre et dimidia cum pertinentiis in villa de Bumstede que abuttat unum capud super gravam hospitalis ex parte boriali et alterum capud super altam viam ex parte australi in puram et perpetuam elemosinam Deo et beate Marie et sancto Iohanni Baptiste et sancte domui hospitalis Ierusalem et beatis pauperibus et fratribus eiusdem domus ibidem Deo servientibus Et nos et heredes nostri dictam acram et dimidiam cum pertinentiis suis sicut nostram puram et perpetuam elemosinam contra omnes qui mori possunt warantizabimus defendemus et acquietabimus imperpetuum Hiis testibus dominis Willelmo de Watevile Andrea de Helyun militibus Petro filio Bernardi Mauricio fratre eius Galfrido de Olmustun Launcelino de Bumstede Rogero de Bayloll et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter