utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880505

Charter Number: 00880505
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1255 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus filius Rogeri filii Bernardi dedi et concessi et presenti carta mea confirmavi Iohanni filio meo primogenito pro homagio et servicio suo mesuagium meum cum omnibus suis pertinentiis et totam terram meam cum omnibus suis pertinentiis quam habeo in villa de Bumstede Helyun sine ullo retinemento michi vel heredum meorum habenda et tenenda de dominis feodorum meorum sicut carte mee testantur dicto Iohanni et fratribus suis imperpetuum reddendo inde annuatim dominis feodorum debita servicia et consueta ut in cartis meis nominatur ita tamen quod ego dictus Willelmus nec aliquis ex parte mea in predicto mesuagio et terris predictis de cetero nichil possim exigere vel calumpniare In cuius rei testimonium huic scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Petro filio Rogeri Launcelino filio Radulphi Roberto de Helyun Mauricio filio Rogeri Launcelino filio Bernardi de Piro Rogero de Piro Willelmo pistore Galfrido le sage et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter