utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880506

Charter Number: 00880506
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1274 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus filius Henrici de Halsted[] concessi dedi et hac mea presenti carta confirmavi Laurencio filio Willelmi de Bumstede et heredibus suis pro homagio et servicio suo et pro duabus marcis argenti quas michi dedit in gersummam totum illud mesuagium cum omnibus suis pertinentiis quod quondam fuit Willelmi pistoris de eadem villa quod quidem emi de eodem Willelmo sicut metis et bundis demonstratur cuius unum capud abuttat super regiam viam in Briggestrete et aliud capud super terram meam in Efeld[] concessi eciam eidem Laurencio et heredibus suis ad incrementum dicti mesuagii unam placiam de terra mea in Efeld[] proxime dicto mesuagio iacentem que continet in se quinque perticatas longitudine et tres pedes et in latitudine quatuor perticatas que extendit se in latitudine ex una parte usque ad pistrinum et placiam que fuit Iohannis aurifabri et ex altera parte usque ad terram meam del Efeld[] habenda et tenenda de me et heredibus meis dicto Laurencio et heredibus suis vel suis assignatis et eorum heredibus et cui vel quibus aut quandocumque dictum mesuagium et placiam cum omnibus suis pertinentiis dare vendere legare vel assignare voluerit libere quiete bene et in pace in feodo et hereditarie imperpetuum reddendo inde annuatim michi et heredibus meis vel assignatis ille et heredes sui vel assignati duodecim denarios argenti ad duos terminos videlicet ad festum sancti Michaelis sex denarios et ad Pascha sex denarios pro omnibus serviciis curiarum sectis auxiliis et secularibus demandis salvo servicio domini regis videlicet ad scutagium quadraginta solidorum quando venerit unum quadrantem et ad plus plus et ad minus minus Et ego dictus Willelmus et heredes mei warantizabimus defendemus et acquietabimus predicto Laurencio et heredibus suis et suis assignatis et eorum heredibus prefatum mesuagium et placiam cum omnibus suis pertinentiis tam edificatis quam inedificatis per predictum servicium contra omnes homines et feminas imperpetuum In cuius rei testimonium presenti carte sigillum meum apposui Hiis testibus Petro filio Alurici Waltero clerico Hugone filio Iohannis Rogero de Snaudon[] Willelmo filio Ricardi Ricardo filio Petri Warino Goldyng[] Martino le cordewan[er] Thoma clerico et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter