utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880507

Charter Number: 00880507
Cartulary Title: Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [Little Maplestead]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1230 - 1235
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Gilbertus filius Rogeri de Helyun dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Ade capellano de magna Campes pro homagio et servicio suo dimidiam acram terre mee scilicet que iacet ad capud pomerii mei et extendit se versus crucem et iacet iuxta chemineum qui iacet ante portam meam et in aumento septem percatas terre et septem pedes in longitudine sitos inter capud predicte dimidie acre et mesuagium meum et habet se in latitudine tres percatas et tres pedes tam in gardino quam in terra lucrabili cum omnibus arboribus et foveis et exsitis et aliis pertinentiis et totam pasturam sicut in fossata est que iacet iuxta prefatum chemineum ad capud pontis subtus mesuagium meum cum omnibus foveis et pertinentiis suis tenendum et habendum de me et heredibus meis illi et heredibus suis vel quibuscumque illud tenementum dare vel assignare voluerit et eorum heredibus excepto domo religionis libere et quiete bene et in pace et hereditarie reddendo inde per annum michi et heredibus meis sex denarios scilicet ad Pascha tres denarios et ad festum sancti Michaelis tres denarios pro omnibus exaccionibus michi vel heredibus meis pertinentibus Pro hac autem donacione et huius carte mee confirmacione dedit michi prefatus Ada quatuordecim solidos et uxori mee duodecim denarios Et ego prefatus Gilbertus et heredes mei warantizare debemus predictum tenementum cum pertinentiis suis prenominato Ade et heredibus suis vel quibuscumque illud dare vel assignare voluerit et eorum heredibus excepto domo religionis contra omnes gentes Hiis testibus Andrea de Helyun Rogero filio Bernardi Ricardo Lutlae Laurencio de Camp[es] Waltero de Finchingefeld[] Willelmo Brun Willelmo pistore Roberto de Piro Rogero de Piro filio suo et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter