utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880512

Charter Number: 00880512
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1230 - 1240
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Thomas Merveile dedi concessi et hac carta mea confirmavi Simoni filio Gilberti pro homagio et servicio suo et pro duodecim solidis sterlingorum quos ipse michi dedit in gersummam unam acram et dimidiam terre sicut iacet in Webecroft de feodo hospitalis Ierusalem et extendit se de essarto Michaelis filii Iocii usque ad cheminum quod iacet ante portam Reginaldi agricole habendas et tenendas illi et heredibus suis vel cuicumque dare vendere assignare vel delegare voluerit et heredibus suis preter religionem de me et heredibus meis in feodo et hereditarie libere et quiete bene et in pace reddendo inde annuatim michi et heredibus meis ille et heredes sui vel eius assignati quatuor denarios et obolum ad duos terminos anni scilicet ad festum sancti Michaelis duos denarios et unum quadrantem et ad Pascha duos denarios et quadrantem pro omnibus serviciis consuetudinibus et demandis ad me et heredes meos pertinentibus Et ego Thomas et heredes mei warantizabimus predictum tenementum prenominato Simoni et heredibus suis vel cuicumque dare vendere assignare vel delegare voluerit et heredibus suis preter religionem contra omnes gentes imperpetuum per predictum servicium Et in huius rei testimonium presentem cartam sigilli mei signo consignavi Hiis testibus Ricardo de Canne Ricardo filio Arnulfi Roberto fratre eius Simone de Bobelawe Waltero coco Galfrido Tempernoyse Roberto de Berdfeld[] Gilberto le moyne Alano filio Galfridi Waltero de Hewre Iohanne de Cruce Willelmo filio Derkini qui hanc cartam scripsit et multis aliis tam clericis quam laicis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter