utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880517

Charter Number: 00880517
Cartulary Title: Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [Little Maplestead]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1235 - 1242
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Simon de Bobbelawe dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Agneti relicte Ricardi de Sumeresete pro homagio et servicio suo et pro octo solidis quos michi dedit in gersummam unam acram terre arabilis in parochia de Bumstede cum pertinentiis que iacet in campo qui vocatur Webbecroft et abuttat super cheminum ad unum capud et ad aliud super terram hospitalis de Mapeltrestede habendam et tenendam de me et heredibus meis illi et heredibus suis vel assignatis suis vel cuicumque illam dare vendere vel assignare voluerit preter in religionem libere quiete et hereditarie reddendo inde annuatim michi et heredibus meis quatuor denarios ad Pascha duos denarios et ad festum sancti Michaelis duos denarios pro omnibus serviciis consuetudinibus et demandis Et ego dictus Simon et heredes mei warantizabimus dictam terram dicte Agneti et heredibus suis vel assignatis suis contra omnes gentes Hiis testibus Rogero filio Bernardi Roberto de Helyun Roberto de Piro Rogero filio eius Launcelino de Piro Willelmo pistore Radulpho le sage Michaele filio Ioce et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter