utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880521

Charter Number: 00880521
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1230 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Henricus filius Galfridi dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Alicie que fuit uxor Baldewini de Bobbelawe pro homagio et servicio suo duas acras terre arabilis cum pertinentiis suis in campo qui vocatur Webbecroft iuxta terram Willelmi filii Radulphi que est de eodem feodo tenendas et habendas de me et heredibus meis illi et heredibus suis vel cuicumque illam assignare voluerit libere et quiete bene et in pace et hereditarie reddendo inde annuatim michi vel heredibus meis sex denarios et obolum scilicet ad Pascha tres denarios et quadrantem et ad festum sancti Michaelis tres denarios et quadrantem pro omnibus serviciis et exaccionibus que ad terram pertinent Pro hac autem donacione et carte mee confirmacione dedit michi predicta Alicia septem solidos in gersummam Et ego Henricus et heredes mei warantizabimus predictam terram predicte Alicie et heredibus suis vel cuicumque illam assignare voluerit contra omnes homines et omnes feminas Hiis testibus Willelmo de Helyun Galfrido novo homine Rogero Lutlae Ricardo fratre suo Gilberto filio Rogeri de Helyun Rogero de Hevre Warino Fileswein Galfrido Tempernoyse Willelmo clerico et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter