utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880525

Charter Number: 00880525
Cartulary Title: Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [Little Maplestead]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1210 - 1215
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Walterus filius David dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Willelmo filio Radulphi pro homagio et servicio suo sexdecim acras terre in villa de Bumstede de feodo hospitali et extendunt de prato de Holmedue et duas partes prati mei de Holmedue tenendas et habendas de me et heredibus [meis] illi et heredibus suis vel cuicumque dare vel assignare voluerit cum omnibus pertinentiis libere et quiete bene et in pace integre hereditarie reddendo inde annuatim quinque solidos ad duos terminos ad festum sancti Michaelis triginta denarios et ad Pascha triginta denarios pro omnibus serviciis et exaccionibus et consuetudinibus que super terram pertinent Pro hac autem donacione et carte huius confirmacione dedit michi predictus Willelmus filius Radulphi viginti solidos ad gersummam Ego Walterus filius David et heredes mei debemus warantizare terram prenominatam predicto Willelmo et heredibus suis vel cuicumque dare vel assignare voluerit contra omnes homines et omnes feminas Hiis testibus Willelmo de Helyun Philippo de Bellocampo Roberto filio Radulphi Rogero filio Bernardi Rogero Utlae Willelmo de Helyun Willelmo de Hoo Galfrido Tempernoyse Iohanne clerico et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter