utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880527

Charter Number: 00880527
Cartulary Title: Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [Little Maplestead]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1210 - 1218
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Walterus filius David dedi concessi et hac mea presenti carta confirmavi Willelmo filio Radulphi pro homagio et servicio suo et pro una marca argenti quam dedit michi in gersummam duas acras terre de terra hospitalis que iacent inter terram Henrici Longis et inter horreum predicti Willelmi et totam gravam meam que de eodem feodo est in villa de Bumstede illi et heredibus suis aut cui assignare voluerit tenendas de me et de meis heredibus in feodo et hereditate libere quiete honorifice et integre reddendo inde annuatim quindecim denarios scilicet a Pascha septem denarios et obulum et ad festum sancti Michaelis septem denarios et obulum pro omnibus serviciis et consuetudinibus et exaccionibus Et ego predictus Walterus et heredes mei warantizabimus predictum tenementum predicto Willelmo et heredibus suis aut cui assignare voluerit contra omnes homines et omnes feminas Hiis testibus Willelmo de Helyun Gilberto de Bayloll[] Roberto filio Radulphi Galfrido de Helyun Gilberto de Helyun Willelmo fratre suo et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter