utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880528

Charter Number: 00880528
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1215 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Walterus filius David de Hernestede concessi et dimisi et presenti carta mea confirmavi Willelmo filio Radulphi totum ius et tenementum meum et totam terram meam cum pertinentiis suis que ego vel antecessores mei tenuerunt de Willelmo de Watevile et de Matilda uxore sua in villa de Bumstede imperpetuum quieta clamavi de me et meis heredibus predicto Willelmo et suis heredibus vel cuicumque assignare voluerit habendam et tenendam libere et quiete et integre sicut ego et antecessores mei tenuimus eam scilicet ad festum sancti Andree per defensionem quatuor solidorum et de duobus caponis ad Natale Domini pro omnibus serviciis et consuetudinibus et querelis Pro hac autem donacione et concessione et quieta clamacione predictus Willelmus filius Radulphi dedit michi tres marcas et dimidiam Hiis testibus Roberto filio Radulphi Andrea de Helyun Galfrido filio Radulphi Willelmo de Helyun Gilberto de Helyun Michaele filio Ioce Galfrido Tempernoyse et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter