utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880539

Charter Number: 00880539
Cartulary Title: Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [Little Maplestead]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation, Grant
Date: 1180 - 1185
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis Robertus de Badewe salutem Sciatis me concessisse et hac carta mea confirmasse Deo et fratribus hospitalis sancti Iohannis Baptiste Ierusalem decem acras terre in Akelia in puram et perpetuam elemosinam quam terram Ricardus frater meus eis ante dederat et in augmentum predicte elemosine dedi iam dictis fratribus tres acras terre que iacent iuxta predictas decem acras in eodem campo concessi eciam eis liberum exitum et ingressum in iamdictum campum suum per terram meam Et hoc feci pro salute anime mee et uxoris mee et heredum meorum et pro remissione omnium peccatorum nostrorum et pro animabus patris et matris mee et omnium predecessorum meorum quare volo quod predicti fratres hospitalis Ierusalem iamdictas terras teneant bene et in pace et honorifice liberas et quietas ab omni terreno servicio et seculari exaccione sicut puram et perpetuam elemosinam Hiis testibus Moyse decano de Tenringe Oracio capellano de Michelestowe Moyse capellano Alexandro de Rameseia Waltero filio meo et herede Roberto de Michelestowe Alano nepote Petro de Kercelinge et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter