Charter Document - 00880544
Charter Number: 00880544
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1260 Circa
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1260 Circa
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Ricardus de Herlaue miles concessi dedi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et sancto Iohanni et fratribus sancte domus hospitalis sancti Iohannis Ierusalem sex denarios annualis redditus exeuntes de una pecia terre iacente in Langenhey in parochia de Herlaue quam Willelmus filius Gilberti Bertelot de me tenuit in puram et perpetuam elemosinam sicut aliqua elemosina liberius dari potest vel habere pro animabus domini Willelmi de Herlaue et Iohanne uxoris eius et Katerine et Philippi de Holbregg[] Iohanne uxoris eius et anima mea Ricardi et Agnetis uxoris et Nicholae uxoris Alicie Katerine et Margerie uxoris domini Willelmi de Herlaue Hemme de Haunyle Iohannis et Hugonis et Nicholae et Cecilie filiorum Nicholae uxoris mee Iohannis de Mussegros Henrici de Witsaunt habendos et tenendos eisdem fratribus de me et heredibus meis libere quiete bene et in pace integre et plenarie sine contradiccione mei vel aliquorum heredum meorum imperpetuum recipiendo dictum redditum de predicto Willelmo annuatim die dominica proxima post decollacionem sancti Iohannis Baptiste in ecclesia de Herlaue Et ego dictus Ricardus et heredes mei warantizabimus acquietabimus et defendemus contra omnes gentes imperpetuum Et ut hec mea concessio donacio et presentis carte mee confirmacio rata et stabilis imperpetuum permaneat hanc presentem cartam sigilli mei inpressione roboravi Hiis testibus domino Nicholao Fucher David de Flettewik Huberto filio Willelmi Henrico de Witsaunt Thoma forestario Iohanne de Mussegros et aliis