utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880548

Charter Number: 00880548
Cartulary Title: Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [Little Maplestead]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation, Grant
Date: 1205 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Notum sit omnibus sancte matris ecclesie filiis tam presentibus quam futuris quod ego Baldwinus Fylloll[] dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et sancte Marie et sancto Iohanni Baptiste et beatis pauperibus sancti hospitalis Ierusalem donacionem quam pater meus eis fecit in villa de Kenlevedon[] scilicet unam acram terre cum mesuagio et unam rodam terre dono eis in augmentum quam Bricius tenuit de me adiacentem proxime predicte acre quam Bricius tenuit de fratribus hospitalis in liberam et puram et perpetuam elemosinam pro anima patris mei et animabus antecessorum meorum et successorum meorum et pro salute mea et omnium amicorum meorum ut mereamur esse participes omnium bonorum que fient imperpetuum in sancta domo hospitalis Hiis testibus Negell[o] persona de Kenlevedon[] Willelmo de Mareni Ricardo de Mulesham Rogero Filloll[] Iohanne de Cleveland[] Willelmo filio Ricardi Iohanne de Mareni et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter